- FELONIA
- FELONIAquibusdam a Gr. φήλειν, decipere, illudere, quod a φήληξ, progresso, quod haec ficus species maturitatem prae se fert, cum nihil sit minus: Aliis a Germ. Fehlen, vel Fallen, delinquere, errare, cadere: ut sic Felonia idem sit, quod delictum, vel error vasalli: vel culpae genus, ob quod feudum cadet in manus domini. Primum enim audita vox est, inter dominum, et vasallum, certe de levibus interdum iniuriis dicta: Angli vero non intelligunt, nisi inter Regem et subditum, in criminibus quidem gravissimis, quae vitae dispendio luuntur, adeoque apud illos post laesae Maiestatis crimen, gravissimum est, pretio feudi, i. e. totius hereditatis, fortunarum omnium, ipsiusque vitae plectendum. In quibusdam tamen Feloniis, ex pessimo genere non exsistentibus, mortis iudicium effugiebant, olim rei literariae periti, si legentes clericos se profiterentur. Felonum bona rex solus percipit: etiam praedia, quae pura tenentur hereditate de semetipso. Quae de aliis, in annum solum, et diem, redditqueve deinceps domino Feudi, sed vastata, ut loquuntur, interea, i. e. silvis et arboribus: Quam praerogativam Forenses Annum, Diem, et Vastum nuncupant. Species Feloniae complures sunt, de quibus vide Spelmannum Gloss. Archaeol. Ubi vocabulum hoc deducit a Saxonico Fee, quod est pecunia, per translationem stipendium, hereditas, etiam beneficium vasalli, inde Feudum nuncupatum: et Germ. Lon, pretium, ut Felonia sit crimen, quod pretio Feudi, i. e. amissione beneficii et hereditatis vindicatur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.